monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.43 > 31 > Ioannes, 13 > 4 > csg48.373 > sectio 22 > sluMscr.Dresd.A.145.b.45 > 33 > 2 > tblHarleyMS1775.17v > 41 > 34 > 38 > XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODERICUS REX. (a. 507|511) > bnf10439.197 r > sectio 34 > csg42.115 > Psalmi, 40 > 7 > sectio 7 > XXXV. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511) > sectio 10 > csg42.116 > sectio > sectio 31 > bnf17226.216 > 23
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XXII.De morte Arsatii et ordinatione pontificis Attici. <<<     >>> XXIV.De concussionibus quas barbari reipublicae inferebant.

Cassiodorus, 10, CAPUT XXIII.De successione diversorum patriarcharum.

1 Interea cum Siricius quinque annis Romanorum rexisset episcopatum, Anastasius ei successit. Post quem Innocentius pontificatus iura suscepit. Defunctus quoque est etiam Flavianus, non consentiens in damnatione Ioannis. Flaviano moriente, Porphyrius Antiochenum suscepit episcopatum. Et quoniam plurimi contra Ioannem consenserant, propterea in Constantinopolitana urbe multa divisio facta est, ita ut missas apud semetipsos plurimi celebrarent, et scandala provenirent, quoniam propter gratiam Arsatii atque Porphyrii, nec non et Theophili Alexandrinae civitatis episcopi, dudum studio procerum posita lex fuerat, iubens omnes in ecclesiam convenire, et qui non communicarent procul expelli. [SOZOMEN., lib. VIII, cap. 24, p. 792.]
Cassiodorus HOME

bav824.306 bnf1603.214